monumenta.ch > Plinius > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 44
{XXVII} Aquarum sunt notae iuncus et herba, de qua dictum est, multumque alicui loco pectore incubans rana. salix enim erratica et alnus aut vitex aut harundo aut hedera sponte proveniunt et conrivatione aquae pluviae in locum humiliorem e superioribus defluentis, augurio fallaci, certiore multo nebulosa exhalatione ante ortum solis longius intuentibus, quod quidam ex edito speculantur proni terram adtingente mento.